Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.21.1 Cic. Fam. 16.21.5 (English) >>Cic. Fam. 16.21.8

16.21.3 quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum ; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum totos dies cum eo noctisque saepe numero partem ; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum. 16.21.4 nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere ; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a φιλολογίᾳ et cotidiana συζητήσει. huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem. 16.21.5 praeterea declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. utor familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. τὰ μὲν οὖν καθ' ἡμᾶς τάδε. 16.21.6 de Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem ; διαρρήδην enim scripserat ut eum dimitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia μοδο πραεξεπτις πατρις παρερεμ; διαρρήδην σπουδὴ suspicionem ei aliquam importaret ; deinde illud etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.21.1 Cic. Fam. 16.21.5 (English) >>Cic. Fam. 16.21.8

Powered by PhiloLogic